Genesis 1

etc. Non dicit: In principio dicit Deus, Fiat coelum et terra. Sed dixit: quoniam universaliter nomine coeli et terrae comprehendendum erat quidquid fecit Deus, deinde per partes explicandum quomodo fecit. Unde sequitur: id est, per verbum suum fecit. Vel quia cum primum fiebat informis materia spiritualis, vel corporalis, non erat dicendum: incongruum enim erat a Deo dici, quia formam verbi non imitatur imperfectio, nisi cum generis sui conversione ad creatorem sit perfecta creatura; ut cum dicitur: intelligamus eum ad se imperfectionem creaturae revocare. Cum ergo dicitur: commemoratio Filii fit, quia principium est; sed cum dicitur: commemoratur quia Verbum est. Per principium notat exordium creaturae existentis ab illo; per Verbum, perfectionem creaturae ab illo ad ipsum revocatae, ut formetur imitando formam Verbi incommutabilem. Non enim habet vitam informem Verbum Dei, cui est idem esse quod vivere; imo idem vivere quod beate vivere. Creatura vero spiritualis habet informem vitam, cui non est hoc esse quod vivere; nec vivere quod beate vivere: quia, aversa a sapientia Dei, stulte et misere vivit. etc. BEDA, Hexaem. lib. 1, tom. 2, col. 13a. Creationem mundi insinuans Scriptura, primo verbo aeternitatem et omnipotentiam Dei ostendit: quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, eumdem ante tempora aeternaliter significat exstitisse. Et quem in conditionis initio coelum et terram creasse narrat, tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarat, cui voluisse, facere est. Bene ergo dicitur: etc. Utrumque scilicet, simul, quamvis utrumque simul ab homine non dicatur. Unde propheta terram in initio factam ostendit dicens, Psal. 101: etc. etc. Coelum non visibile firmamentum, sed empyreum, id est, igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim repletum est angelis. Unde in Job 38: etc. Et nota tria hic commemorari elementa. Nomine coeli, aerem intelligimus. Nomine terrae, ipsam et ignem qui in ea latet. Quarti, id est, aquae in sequentibus fit mentio. ALCUIN. in Gen. tom. 1 Filio, quo humanato patuit qui essent coelestes, qui terreni. Coelum, creatura spiritualis, ab exordio perfecta et beata. Terra, corporalis materies adhuc imperfecta. Coelum, informem materiam spiritualis vitae, sicut in se potest existere non conversa ad Creatorem in quo formatur. Terram, corporalem, sine omni qualitate quae apparet in materia formata. BEDA in Gen., tom. 2, col. 191 Scriptura ait: Materia facta est de nihilo. Species mundi de materia informi. Proinde duas res fecit Deus ante omne tempus, angelicam creaturam et materiam informem. Quamvis enim Salomon dicat: Eccli. 18, secundum originem tamen informis materies antecedit formatam speciem. Itaque mundum, et angelos, et animam de nihilo fecit Deus: hominem et creaturas caeteras de aliquo. Ibid., col. 192 Septem sunt coeli, quorum haec sunt nomina, aer, aether, olympus, spatium vel igneum, firmamentum, coelum angelorum, et Trinitatis. Hieronymus autem dicit coelum Trinitatis primum, secundum angelorum, tertium firmamentum. Mystice. Eos scilicet qui coelestis imaginem portaverunt. id est eos qui postea superbiendo, terram, id est terreni hominis imaginem, portantes, se recerunt deformes. < Terra autem erat inanis,>quia deposuerat formam bonam. boni operis fructu. veri scilicet luminis privatio; corda scilicet superborum. etc. BEDA, Hexaem. tom. 2 Quod vel quale coelum in principio cum terra factum est, ostendit. Hoc enim de terra subdit, quod de coelo intelligi noluit. Hoc enim superius coelum quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis est impletum: quos in principio cum coelo et terra conditos testatur Dominus dicens Job 38: Astra matutina eosdem angelos et filios Dei vocat. De coelo enim in quo posita sunt luminaria, quomodo vel quando factum sit postea dicit. STRAB. Inutilis scilicet, et infructuosa, et incomposita. Omnia enim elementa commixta, confusa, et totum hoc aeris spatium aquis plenum; non quales nunc sunt, sed sicut nebulae tenues erant, quales adhuc supercoelestes sunt. BEDA ubi supra. etc. Non sunt audiendi qui reprehendendo dicunt Deum prius creasse tenebras quam lucem: quia nullas in aqua, vel aere fecit tenebras; sed distincto ordine providentiae prius aquas cum coelo creavit, et terra, et has cum voluit lucis gratia venustavit. Et notandum quod cum coelo duo elementa mundi creata sunt, quibus alia duo inserta sunt, aqua, scilicet, et terra, quibus insunt ignis et aer. Aquae autem totam superficiem terrae tanta altitudine tegebant, ut ad illos usque locos pertingerent, ubi nunc usque super firmamentum partim resident. Ipsa autem terra et aqua informis dicuntur materia, quia omnia quae videmus, vel ex istis sumpserunt exordium, vel ex nihilo: et priusquam in lucem venirent, non erat unde formam haberent. AUG., lib. I de Gen. ad lit., c. 5, tom. 3 Sive totam corporalem materiam aquam appellavit, ut insinuaret unde facta et formata sunt omnia quae ex humida natura per species varias in terra formari videmus; sive spiritualem vitam ante conversionis formam quasi fluitantem. Spiritus Dei superferebatur, quia subjacebat bonae voluntati Creatoris, quod formandum et perficiendum inchoaverat. Dictum est etiam Ne faciendo opera potius per necessitatem indigentiae quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putaretur. Commode enim prius insinuatur aliquid inchoatum, cui superferretur: non loco, sed omnia superante potentia. etc. HIERON. in Gen. t. 3, col. 939 In Hebraeo habet id est, incubabat, vel fovebat, more volucris ova calore animantis. Intelligimus ergo non de spiritu mundi dici, ut putant multi; sed de Spiritu sancto, qui et ipse est omnium vivificator: si autem vivificator, et conditor; si conditor, et Deus. Psal. CIII: etc. In quo subsistentes requiesceremus flatu ejus vivificati, et unda baptismi abluti. etc. Sicut Deus, scilicet et conditor, praeerat fluitanti et confusae materiei, ut distingueret quando vellet. Tota ergo Trinitas hic operata intelligitur, Deus, Pater scilicet; principium, Filius; Spiritus Dei, Spiritus sanctus. etc. ISID., in Gen.? Corda scilicet fluctuantia, quae mentis quietem amiserant, quia eis spiritus non innitebatur, sed superferebatur: quasi potens naturam a confusione in melius revocare. Deinde per totum hujus Scripturae textum sex quasdam operosas aetates videmus, licet quasi proximis limitibus distinctas, ut in septima quies speretur; et eas habere similitudinem sex dierum, quibus ea facta sunt, quae Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordium enim generis humani, quo ista luce frui coepit, comparatur primo diei quo lucem Deus fecit. Haec aetas tanquam infantia est totius saeculi, quod tanquam unum hominem proportione magnitudinis suae cogitamus. Homo enim cum primo nascitur in lucem, infantiam agit primam aetatem, quae tendit ab Adam usque ad Noe generationibus decem: diluvium quasi vespera hujus diei est, quia infantia nostra oblivionis diluvio deletur. AUG., de Gen. ad litt., lib. 1, c. 17, tom. 3 Lux primo die facta spiritualis vel corporalis intelligitur, etc., usque ad mane futuri inchoatio. BEDA, Hexaem. Si autem primo die corporalis lux facta est, congrue mundi ornatus a luce inchoatur, unde caetera, quae creanda erant, videbantur. Si autem quaeritur, ubi est facta, cum abyssus omnem terrae altitudinem tegeret? patet quod in illis partibus, quas nunc illustrat solis diurna lux. Nec mirum lucem in aquis posse lucere, cum etiam nautarum operatione saepius illustrentur, qui in profundo mersi, misso ex ore oleo, aquas sibi illustrant: quae tunc multo rariores quam sint modo, fuere in principio, quia nondum congregatae in uno loco. AUG. ibid., c. 2 Non temporaliter: si enim temporaliter, et mutabiliter; si mutabiliter, et per subjectam creaturam, non est lux prima creatura. Sed forsitan, etc., usque ad ut sit et ut maneat. AUG. ibid., c. 4, 5, 9 Ea conditione scilicet qua cuncta subsistunt intemporaliter in Dei sapientia, priusquam in seipsis. id est angelica et coelestis substantia, in se temporaliter; sicut erat in sapientia, quantum ad ejus incommutabilitatem, aeternaliter. Vel notatur hujus creaturae informitas scilicet et imperfectio antequam formaretur in amore Conditoris: formatur enim cum convertitur ad incommutabile lumen Verbi. AUG. ibid., c. 10, 11, 16 Si corporaliter lux facta est, etc., usque ad nondum enim erant animalia quibus haec vicissitudo exhiberetur. etc. STRAB. Lucem et tenebras fecit Deus, unde Dan. 3. cum omnis creatura ad benedicendum invitatur. ISID., in Gen., c. 2 Habet quisque in operibus et recta vita, distinctos sex dies, post quos requiem speret: primo die, lucem fidei, quoniam primo invisibilibus credit propter quam fidem Dominus apparere dignatus est. AUG., de Gen. contra Manich., l. 1, c. 4; BEDA, in Hexaem. Occidente luce paulatim, et post spatium divinae longitudinis inferiores partes subeunte, factum est vespere, sicut nunc usitato circumitu solis solet fieri. Factum est autem mane eadem super terram redeunte, et alium diem inchoante, et dies expletus est unus viginti quatuor horarum. Notandum vero quod nox in illo triduo omnino tenebrosa fuit, quae post creata sidera aliqua luce claruit: decebat etiam ut dies a luce inciperent, et in mane sequentis diei tenderent, ut opera Dei a luce inchoata et in lucem completa esse significarentur. etc. GREG., l. VIII Moral., c. 6, tom. 1 Nequaquam in hac vita per exercitationem justitiae peccatum deseritur, ut in ipsa inconcusse maneatur: quia si culpam rectitudo eliminat, cogitationis nostrae foribus assidens, ut sibi aperiatur, pulsat. Unde ait Moyses: et paulo post: Creator enim, humanae culpae praescius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lumen namque rectitudinis sequitur umbra tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, non nox, sed vespera facta memoratur, quia tentatio lumen justitiae abscondit, non interimit. AUG., de Gen. ad litt., l. 4, c. 22, 23, tom. 3, col. 311, 312 Notandum, quod caeterae creaturae, etc., usque ad ut illud scilicet ad diem pertineat, hoc ad vesperam. etc. GREG., l. XXVII Moral., c. 24 Angelicae virtutes, quae in Dei amore perstiterunt, hoc in retributione acceperunt, ut in contemplatione Conditoris perenni felicitate maneant, et in hoc quod conditae sunt aeternaliter subsistant. Unde apud Moysen coelum factum dicitur, et idem postea firmamentum vocatur, quia angelica natura prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam cadere possit, mirabilius confirmata. etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 2, col. 264 Quaeritur utrum illud coelum nunc fiat quod excedit aeris spatia, etc., usque ad quia intervallum ejus dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas quae sunt in terris. etc. AUG., ibid., c. 4 Notandum quod firmamentum non propter stationem, etc., usque ad sed quoquomodo ibi sint, ibi esse non dubitamus. BEDA, in Hexaem., t. 2 Coeli, in quo fixa sunt sidera, etc., usque ad Quales autem, et ad quid utiles, novit qui condidit. etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 8, col. 269 Quaeritur quare cum dixisset: postea addit: etc., usque ad dicens: etc. Ibid., c. 1, 3, 5 Super aerem purus ignis, etc., usque ad Facit ergo frigidam aquarum supercoelestium vicinitas. Ibid. Notandum vero quod prima die cum facta est lux, dictum est tantum: et hoc in verbo, et in opere, statimque adhaesit increatae luci lux creata, ut vicinior et omni creatura capacior. In secunda die quaedam mora est, et verborum multiplicatio, et et : ut intelligamus istas naturas ad deficiendum pronas, et ad obediendum minus aptas. HIERON., l. I contra Jovin., t. 2, col. 211 Notandum etiam quod hujus diei secundi opera secundum Hebraeos non dicuntur bona, cum bona sint sicut caetera: quod fit propter binarium principem alternitatis, qui primus ab unitate discedit: et in figura bigamiae ponitur et multorum reprehensibilium; unde quae bina ingrediuntur in arcam immunda sunt, impar numerus mundus. Vel ideo bona non dicuntur, quia in hoc opere distinctio aquae non fit perfecta, quae in proximo fit, ubi dicit: ut ibi dicetur. AUG., ubi supra, c. 9 Quaeri solet cujus figurae sit coelum: sed Spiritus sanctus, quamvis auctores nostri scierint, per eos docere noluit, nisi quod prosit saluti. Quaeritur etiam si stet an moveatur coelum? Si moveatur, inquiunt, quomodo est firmamentum? Si stat, quomodo sidera in eo fixa circumeunt? Sed firmamentum non propter stationem, sed propter firmitatem, aut terminum aquarum intransgressibilem dici potest. Si autem stat, nihil impedit moveri et circumire sidera. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinae, quod discernit inter carnalia et spiritualia, sicut inter inferiores et superiores aquas. ISID., in Gen. c. 2, tom. 5, col. 213 Die secunda posuit firmamentum, sanctas scilicet Scripturas in Ecclesia. De quibus dicitur Isa. 34: Hoc firmamento discernit aquas superiores, id est populum angelorum, quibus non est necesse ut in lectione audiant Dei verbum. Sed illud firmamentum posuit super infirmitatem inferiorum populorum, ut suspicientes in eo cognoscant qualiter discernat inter carnalia et spiritualia, quasi inter aquas superiores et inferiores. etc. AMBR., l. II Hexaem., c. 3, tom. 1, col. 148 Cum haec audis, quid miraris si supra firmamentum potuit unda suspendi? etc., usque ad Jordanis quoque reflexo amne in suum fontem revertitur. etc. ISID., ubi supra. Incipit mane secundae diei a Noe, etc., usque ad quia nec pueritia apta est generationi. etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 11, tom. 3 In hoc die factum videtur, etc., usque ad Unde aqua congregatur, terra apparet; aqua enim labilis et fluxa, terra stabilis et fixa. BEDA, in Hexaem. Quae inter coelum et terram universa compleverant, in unum locum congregantur, ut lux, quae praeterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro aere clarior fulgeat; et appareat terra, quae latebat; et quae aquis limosa erat, fiat arida et germinibus apta. Si quaeratur ubi congregatae sunt aquae, quae omnes partes terrae usque ad coelum texerant, potuit fieri ut terra subsidens concavas partes praeberet, quibus fluitantes aquas reciperet: potest etiam credi, primarias aquas rariores fuisse, quae sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas. BEDA, ibid. Prius ad distinctionem aquarum totam solidiorem mundi partem terram appellavit dicens: Postquam mundus jam formari incipit, et terrae facies apparet, recedentibus aquis, ad distinctionem partis quae adhuc premebatur aquis, portio quam aridam esse licebat, terrae nomen accepit, eo quod pedibus teratur. Sic enim appellantur apud Hebraeos omnes congregationes aquarum, sive salsae, sive dulces. Et quia per continuationem omnium aquarum, quae in terris sunt, dixit eas congregatas in unum locum, nunc vocat pluraliter congregationes aquarum, propter multifidos sinus earum. Cum multa constat esse maria, in unum tamen locum dicit aquas congregatas, quia cuncta magno mari junguntur. Si qui lacus in semetipsis stricti videntur, occultis tamen meatibus in mare revolvuntur: fossores quoque puteorum hoc probant, quia omnis tellus per invisibiles venas aquis repleta est, quibus ex mari principium est. etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 12 Advertendum est moderamen ordinatoris: quamvis distincta est creatura herbarum atque lignorum a specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint: quia tamen fixa radicibus terrae nectuntur, ad eumdem diem voluit pertinere. BEDA, ubi supra. Patet in his verbis quod verno tempore mundus perfectus est et ornatus, in quo solent herbae virentes apparere, et ligna pomis onusta. Simulque notandum quod non prima herbarum germina vel arborum genera de semine prodierunt, sed de terra: quia ad unam jussionem Conditoris apparuit arida herbis compta nemoribusque vestita, quae sui generis ex se poma produxerunt et semina. Oportebat enim ut forma rerum Dei imperio primo perfecta prodiret: quomodo homo, propter quem omnia, juvenili aetate plasmatus est. AUG., ibid. l. 3, c. 18 Quaeritur etiam de spinis, et tribulis, et quibusdam lignis infructuosis, cur vel quando creata sint? cum Deus dixerit: etc. Sed fructus nomine quaedam utilitas signatur: multae autem utilitates sunt manifestae, vel occultae, omnium quae terra radicitus alit. Possumus autem absolute respondere spinas et tribulos post peccatum terram homini ad laborem peperisse: non quod alibi antea nascerentur, et post in agris quos homo coleret: sed prius et postea in eisdem locis, prius tamen non homini, sed post. Unde id est, ut tibi nasci incipiant ad laborem, quae ad pastum tantummodo aliis animalibus ante nascebantur. BEDA, ibid. Omnia creata sunt perfecta, et homo perfectus aetate erat, et arbores cum foliis et fructu: unde dicitur hoc etc. GREG., l. XIX Moral., c. 12; l. 6, c. 16, tom. 1 Quod testatur historia, sic est veraciter factum, ut significaret aliud faciendum. Terra enim est Ecclesia, quae verbi pabulo nos reficit, et patrocinii umbraculo custodit: loquendo pascit, opitulando protegit; ut non solum herbam refectionis proferat, sed etiam arborem protectionis. Lignum secundum speciem suam semen produxit, cum mens nostra ex sui consideratione quod in alterum faciat colligit, et recti operis germen parit. Hinc quidam sapiens ait: Et alibi: Quasi speciem vestram alterutrum respicite, et ex vobismetipsis cognoscite quid oporteat vos aliis exhibere. STRAB., RAB. Sementis, frugum et arborum; semen, hominum, et animalium. Seminium vel sementum, cujusque rei exordium. Tertio die, quo mentem suam ad serendos bonorum operum fructus praeparat homo: separata labe, ac fluctibus carnalium tentationum, tanquam aridam habet terram tentationibus separatis, ut dicere possit: etc. Rom. 7. ISID. in Gen., tom. 5, col. 207 Mane tertii diei incipit ab Abraham, etc., usque ad Vespera in peccatis populi quibus divina mandata praeteribant usque ad Saulis malitiam. ISID., ibid. Die tertia congregavit aquas inferiores et salsas, infideles scilicet, concupiscentiarum et tentationum fluctibus sese quatientes: et segregavit ab eis aridam, id est, fideles fontem fidei sitientes. Infideles vero coercuit, ne iniquitatis suae fluctibus aridam, id est, animam sitientem Deum, conturbent, sed liceat ei germinare fructus bonorum operum, et diligere proximum, ut habeat in se semen secundum similitudinem suam; ut scilicet ex sua infirmitate compatiatur alii indigenti, et producat lignum forte fructiferum, id est, beneficum, eripiendo oppressum, et praebendo ei protectionis umbraculum. etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 2, c. 13, 14 Quia visibili mundo constituendo duo dies sunt attributi, supremae scilicet et infimae parti mundi: visibilibus, et mobilibus mundi partibus, quae intra mundum creantur, tres reliqui deputati sunt, etc., usque ad in inchoationem, seu principatum noctis, quod fit cum plena est. Et dividant diem.>BEDA, in Hexaem. Ea scilicet divisione, ut sol diem, luna noctem illuminet. Hoc enim factis sideribus ad augmentum primariae lucis accessit, ut etiam nox prodiret luminosa, lunae vel stellarum splendore radiata, quae hactenus tantum tenebras noverat. Et si enim nox tenebrosa videtur obscurato aere, qui terris proximus est, superiora tamen aeris spatia semper siderum fulgore sunt lucida. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 18 Solet quaeri utrum haec luminaria corpora sola sint, aut habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur. Sed de tam obscura re nihil temere credendum. etc. BEDA, ibid. Quia priusquam sidera fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel quaelibet alia. Sunt ergo luminaria etc.; non quod a conditione horum tempora coeperint, vel dies vel anni; sed quia per ortus eorum, vel transitus, temporum, dierum annorumque signatur ordo. etc. BEDA, ibid. Semper luminaria in firmamento lucent, sed opportunis temporibus terram illuminant. Aliquoties enim nebulosus aer obsistit: ortus etiam sol majori lumine lunam stellasque ne terram illuminent, impedit. Unde sic vocatur, quia solus obtusa luna, stellisque caeteris, per diem fulgeat terris. BEDA, ibid. Luminaria magna possumus accipere, non tam aliorum comparatione quam per se; ut coelum dicitur magnum, et magnum mare. Sol enim magnus dicitur, quia complet orbem terrae suo calore: sicut luna suo lumine, quae in quacunque parte coeli fuerint, totam terram illuminant, et a cunctis videntur. Magnitudinis eorum magnum est argumentum, quod omnibus hominibus idem orbis eorum videtur: nam si longe positis minor et prope major, exiguitatis indicium esset. etc. BEDA, ibid. Solem, scilicet non solum corporis forma, sed luminis magnitudine, quia luminare minus et stellas illustrat. Major est etiam in calore, quia mundum calefacit, cum praeteritis ante ejus creationem diebus nihil caloris habuisset. Quod autem aequalis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, hinc esse aiunt quod multo longinquior a terris atque altior quam luna incedit, ideoque magnitudo ejus a nobis non posset dignosci. Omnia enim longius posita videntur breviora. etc. Et si lunam et stellas majores in die aliquando videri contingat, non tamen diei, sed nocti lucis solatium eas afferre constat. AUG., de Gen. ad litt. lib. 2, c. 15, tom. 3 Tunc enim in noctis exordio videtur luna, cum plena est, alias non: et per diem incipit videri ante plenitudinem, et in progressu noctis. etc. Haec de magnis luminaribus intelligi possunt et stellis; ut quod dictum est, ad solem specialiter, quod subjunctum est, ad lunam et stellas pertineat; quod vero additur, omnibus aeque conveniat; quae quocunque incedunt, lucem circumferunt; unde cum absunt, tenebrosa cuncta relinquunt. Si quaeratur quale potuit esse lumen diurnum ante creationem siderum, respondemus quale videmus solis ortu proximante, necdum apparente: quando scilicet lucet obtusis radiis stellarum dies, sed minime sol ortus refulget. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Die quarta micuerunt luminaria in firmamento coeli, etc., usque ad quia post bona opera venit illuminatio, qua videtur species supernae veritatis. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 1, c. 24, tom. 3, col. 194 Quarto die, quo in illo firmamento disciplinae mens spirituales intelligentias operatur atque distinguit, videt quae sit incommutabilis veritas, quae sicut sol fulgeat in anima; et quomodo anima ipsius particeps fiat, et corpori ordinem et pulchritudinem tribuat, tanquam luna illuminans noctem. Et quomodo stellae omnes, id est intelligentiae spirituales, in hujus vitae obscuritate tanquam in nocte fulgeant. . etc. BEDA, in Hexaem., tom. 2, col. 13 In hac vespera populus Dei in Aegypto agnum obtulit, etc., usque ad spem atque fidem donaret. etc. ISID., ubi supra. Mane quartae diei regnum David. Haec aetas similis est juventuti, quae inter omnes regnat aetates, et firmum est omnium aetatum firmamentum: unde comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento coeli. Splendor siquidem solis regni figurat excellentiam, plebem obtemperantem regi lunae splendor ostendit, tanquam Synagogam. Stellae vero principes ejus sunt, et omnia fundata in regni stabilitate, tanquam in firmamento. etc. BEDA, ubi supra. Post ornatam quarto die coeli faciem luminaribus, ornantur suis animalibus die quinto inferiores mundi partes, aqua scilicet et aer. etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., ex c. 1, 2, 3, 4, 5 et 6, tom. 3 Oportebat in creandis habitatoribus inferioris partis, etc., usque ad Quod intelligendum non est nisi in aquarum naturam pinguioris aeris qualitate conversos. AUG., ibid., c. 8 Id est, quae sunt in animabus vivis, sicut dicitur: Ignobilia hominum, id est, qui sunt in hominibus ignobiles. Quod quidam propter tarditatem sensus putant dictum esse vel quia pisces nullius sint memoriae; sed certissimum est eos habere memoriam. AUG., ubi supra, c. 3, 4 De conversione elementorum quaestio est. Alii dicunt omnia posse converti in omnia, etc., usque ad quod enim tactu aquas, ventosque sentimus; hinc est quod solida terra omnibus elementis miscetur, sed in his crassioribus sentitur amplius. , etc. Etsi immenso interjacente spatio, volant tamen aves sub sidereo coelo, quae super terram volant: sicut homines qui in terra sunt, sub coelo esse dicuntur. Alia translatio: quia vicina sunt aetheri spatia hujus aeris qui aves subvehit. AUG., de Gen. ad litt., l, 3, c. 9, 10, tom. 3, col. 284 Notandum quosdam philosophos ita sua cuilibet elemento distribuisse animalia, etc., usque ad caliginosa tamen aeris loca tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus judicii. etc. THEOD. q. 18 in Gen. Pueri tum terriculamentis, tum loris etiam et virgis indigent: per illa ipsos terremus, per haec autem erudimus: Cum igitur animadvertit et nos Deus ad ignaviam proclives, bestias condidit, veluti lora quaedam et terriculamenta, ut per ea nos terrens ad se traheret, atque ejus auxilium imploraremus. At sicut qui perfecti sunt terriculamenta hujusmodi, et lora contemnunt; sic qui in virtute educati sunt, bestiarum incursus non formidant. Siquidem Adae, priusquam peccasset, assistebant bestiae, obsequium profitentes. Et rursum ipsum Noe ingredientem arcam, leo, pardus et bestiarum atrocissimae quaeque, ovium more, sequebantur. Et Danieli aderant leones, qui alioqui famelici, accedere tamen ad eum non audebant, eo quod in illo characteres divinam imaginem praeseferentes conspicerent. Itidem vipera, quae dentes injecerat in manum Apostoli, cum nihil peccato tenerum aut molle in eo reperisset, mox resiliit, et in ignem se conjecit, supplicium de seipsa quodammodo sumens, quod corpus sibi nullatenus conveniens adorta esset. Nos autem ideo bestias formidamus, quia virtutem negligimus. Praeterea et ad alia bestiae non sunt nobis inutiles: nam ex eis medici pharmaca non pauca componunt ad morbos pellendos: ne quis igitur bestias considerans de Creatore conqueratur, sed utilitatem investiget. etc. Ad differentiam hominis, qui faciendus ad imaginem Dei, et, si praecepta servaret, perpetua immutabilitate maneret. Caetera vero animalia sic facta sunt, ut alia aliis in alimoniam cederent vel senio deficerent. etc. AUG., lib. de Gen. imp., c. 15, tom. 3 Benedictionem ad fecunditatem valere voluit, quae in successione prolis apparet, ut ea benedictione qua infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo custodiant. CHRYSOST., hom. 7 in Gen., tom. 4, col. 66 Ipsa ergo benedictio est, in magno numero, et multitudine augeri, et multiplicari. Nam quia animatae creaturae erant animalia, volebantque perpetuo esse, ideo subdidit: Verbum enim illud usque in praesentem diem illa conservat. etc. BEDA, in Hexaem. Ad utrumque genus animantium de aquis factorum, id est pisces et aves, pertinet. Quia sicut omnes pisces nonnisi aquis vivere possunt,ita plurimae aves; quae si in terris aliquando requiescunt, fetusque faciunt, non tamen de terra, sed de mari vivunt, et libentius mari quam terra utuntur. Mystice. ISID. et AUG., ubi supra. Die quinta facta sunt in aquis reptilia animarum vivarum, id est, homines in vitam renovati per sacramentum baptismi. Facta sunt volatilia, id est, animae volantes ad superna. Incipit provecta mens quinto die in actionibus turbulenti saeculi, tanquam in aquis maris operari, propter utilitatem fraternae societatis, et de corporalibus agnitionibus quae ad mare, id est hanc vitam, pertinent, producere animarum vivarum reptilia, id est opera quae prosunt animis vivis; et cetos magnos, id est fortissimas agnitiones, quibus fluctus saeculi dirumpuntur et contemnuntur; et volatilia coeli, id est, voces coelestia praedicantes. , etc. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 23, tom. 3 Mystice, mane transmigratio in Babyloniam, cum ea captivitate populus leviter in peregrino otio est collocatus, etc., usque ad quia sic excaecati sunt ut nec possent Christum cognoscere. etc. BEDA, in Hexaem., tom. 3, col. 13 Post coelum repletum sideribus et aerem volatilibus qui propter viciniam coelum nominatur, etc., usque ad nomine quadrupedum omnia comprehensa sunt praeter bestias et reptilia, sive domita, sive fera et agrestia. etc. AUG., lib. III in Gen., c. 11, tom. 3 Consequens erat ut terram jam ornaret suis animalibus. Ter dicendo, juxta genus suum, etc., usque ad Et nomine pecorum et bestiarum omne irrationale animal solet comprehendi. AUG., ibid. c. 12, Haec forsitan secundum genus dicuntur, quia ita orta ut ex eis nascantur alia, et originis formam successione conservent. De homine autem hoc dictum non est, quia unus fiebat, de quo et femina facta. Non enim multa genera hominum facta sunt, sicut herbarum et lignorum; ut dicatur, secundum genus suum, ac si diceretur generatim, ut inter similia, atque in unam originem seminis pertinentia distinguerentur a caeteris. AUG., ibid. c. 14 De quibusdam minutis animalibus quaestio est, etc., usque ad nisi quod potentialiter in ipsis, et materialiter erant praeseminata. AUG., ibid. c. 15, 16 De venenosis et perniciosis quaeritur, etc., usque ad quae cuncta merito considerata laudantur. AUG., ibid., c. 17 Illud etiam movet, etc., usque ad sed piae fortitudinis numeros ad omnia praeparare non dubitent. THEOD., quaest. 18 in Gen. Ne bestias, velut ab his, prorsus illaesi, contemnamus, quasi nullarum sint virium. Nonnunquam permittit Deus duos aut tres e multis millibus vel a scorpionibus pungi, vel a serpentibus morderi; ut nos veriti ne quid simile patiamur, Deum creatorem in auxilium invocemus. AUG. in Gen., l. 3, c. 13 Quaeritur quare hic non sit additum, quod dictum est de animalibus aquarum: etc. Forte quod de prima creatura animae viventis dictum erat, de secunda subintelligendum reliquit, maxime quia in hujus diei operibus alia plura dicturus. Herbas autem atque ligna quia non habent generandi affectum, hujus benedictionis forsitan indigna judicavit. Quod necessario repetitum est in homine, ne quis putet in officio gignendi filios esse peccatum, sicut in fornicatione sine conjugio. etc. BEDA in Hexaem. Ordinis est mutatio. Nec curandum in nostra loquela quid prius creaturarum ordine nominemus, cum Deus creaverit omnia simul. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Sexta die producit terra animam vivam, quando caro nostra ab operibus mortuis abstinens, viva virtutum germina parit, secundum genus suum, id est, vitam imitando sanctorum. Unde I Cor. 4: etc. Secundum genus nostrum vivimus, quando sanctos quasi proximos imitamur. Producit terra bestias, id est, homines ferocitate superbientes. Et pecora, id est, simpliciter viventes. Et serpentes, astutos scilicet et bonum a malo discernentes, et quasi reptando scrutantes terrena, per quae intelligant coelestia. AUG., ibid., c. 19 Insinuatur pluralitas personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et statim unitas deitatis, cum dicitur: non Pater ad imaginem tantum Filii. Non enim vere diceretur ad imaginem nostram; sed ita dictum est: ac si diceretur Cum autem dicitur cum superius dictum sit, significatur quod non agit pluralitas personarum, ut plures deos credamus, sed ut Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum accipiamus. BEDA, in Hexaem. Apparet quare dictum sit ut caetera fierent, etc., usque ad sed ut veram post mortem se carnem recepisse monstraret. etc. AUG., lib. III de Gen. c. 20 Notandum etiam quia cum dixisset continuo subjunxit: Ut scilicet intelligamus in hoc factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationabilibus antecellit. Id autem est ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si alio nomine commodius vocetur, in quo scilicet contemplandae veritati inhaeret. etc. BEDA, in Gen., c. 1 Qui non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam veritatem intuendo, operatur justitiam, ut ipsam veritatem intelligat et sequatur: hic accepit potestatem super omnia, quia spiritualis quisque effectus, et Deo similis, omnia judicat, et ipse a nemine judicatur. etc. AUG., ubi supra, cap. 20, 21, 22 Notandum quod sicut in creanda luce dicitur: et statim sequitur, sic cum dicitur: infertur, quia ista natura intellectualis est, sicut illa lux: et hoc est ei fieri, quod agnoscere Verbum, per quod fit. etc., usque ad sed materialiter praeseminata. etc. BEDA, in Hexaem. Postea plenius et unde et quomodo homines facti sunt exponitur, etc., usque ad etsi virginitas praeferatur. BEDA, ISID., ut supra. Post haec virum scilicet perfectum, etc., usque ad unde Paulus: etc. Quod prius quasi consulendo dixerat de eis, nunc dicit imperans, ut habet scilicet dominium omnium creaturarum in inferiore parte mundi. Quod per singula exsequitur. BEDA, in Hexaem. Quaeritur qua utilitate homo dominatum inter caetera animantia percepit, etc., usque ad et rictus bestiarum et serpentum venenum cessisse. etc. BED., ibid. Patet quod ante peccatum hominis terra nihil noxium protulit, non herbam venenatam, non arborem sterilem. Omnis enim herba et ligna data sunt hominibus, et volatilibus, et animantibus terrae in escam. Unde patet quod tunc animalia animalium esu non vivebant, sed concorditer herbis et fructibus vescebantur. AUG., de Gen. ad lit. lib. 3, c. 13 Notandum quod ubi datur potestas homini herbas et fructus edendi, subinfertur, in quo significatur quod hoc dicente Deo, haec sibi in esum concessa cognovit homo, non quod statim ederit. Si enim ad omnia supradicta referimus quod ait consequens erit ut dicamus eos jam multiplicatos sexta die, quod post multos factum est annos. etc. AUG., ibid. Quaeritur, cum singillatim caetera bona dicantur, cur homo ad imaginem Dei factus cum caeteris hoc dicatur? Sed forte praesciebat Deus eum peccaturum, nec in perfectione imaginis mansurum. Qui enim singillatim bonus est, magis cum omnibus, sed non convertitur. Cautum est ergo ut diceretur, quod in praesenti verum esset, et praescientiam futuri significaret. Deus autem omnia ordinavit, ut si qua singillatim fuerint delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas sit formosa. etc. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Mane sexti diei fit praedicatio Evangelii per Christum, etc., usque ad qui vesperam non habet. Moraliter. AUG., de Gen. contra Manich., lib. I in fine. Sexto die producit terra animam vivam, id est, homo de stabilitate suae mentis, ubi habet fructus spirituales, id est, bonas cogitationes; omnes motus animi sui regit, ut sit in illo anima viva, id est, rationi et justitiae serviens, non terrenitati et peccato. Ita fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina; id est, intellectus et actio: quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est, carnem subjiciat, et caetera quae jam in hominis perfectione dicta sunt. In istis namque diebus vespera est ipsa perfectio singulorum operum, et mane inchoatio sequentium.
Copyright information for VulgGlossa